et factus est sermo Domini ad me dicens
fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog
principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo
et dices ad eum haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog
principem capitis Mosoch et Thubal
et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam
te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis
universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et
gladium
Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeati
Gomer et universa agmina eius domus Thogorma latera
aquilonis et totum robur eius populique multi tecum
praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae
coacervata est ad te et esto eis in praeceptum
post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad
terram quae reversa est a gladio congregata est de populis
multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de
populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi
ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut
operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum
haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones
super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam
et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad
quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro
vectes et portae non sunt eis
ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum
tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super
populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et
esse habitator umbilici terrae
Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius
dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad
diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas
argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et
diripias manubias infinitas
propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec
dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit
populus meus Israhel confidenter scies
et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi
multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et
exercitus vehemens
et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut
operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super
terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te
in oculis eorum o Gog
haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum
in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel
qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te
super eos
et erit in die illa in die adventus Gog super terram
Israhel ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo
et in zelo meo in igne irae meae locutus sum quia in die
illa erit commotio magna super terram Israhel
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres
caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum
cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur
montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet
et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium
ait Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum
dirigetur
et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et
lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super
exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo
et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis
gentium multarum et scient quia ego Dominus